

Liber Numeri*
Caput 31: Versus 8
Et reges eorum,etc.[ORIG., hom. 25 in Num.]Interficiuntur reges Madianitarum, etc., usque ad factus est nobis a Deo justitia, et pax, et redemptio.Balaam quoque.Patet consilio Balaam subornatas esse mulieres Madianitarum quae deciperant Israel; unde hic velut auctor sceleris interficitur.[ORIG.]Dictum est superius, quod Balaam rediitin locum suum.Sed forte reversus est, quamvis Scriptura non dixerit: vel fortein locum suumrediit ab eo loco ubi sacrificia faciebat, in eum scilicet locum, ubi tanquam peregrinus habebat hospitium; non enim dictum est in domum suam, aut in patriam suam. De Balac autem dictum est,ad semetipsum.Id est, ubi tanquam dominus habitabat.Cur feminas.[RAB.]Mystice feminam in praedam de bello revertens servat, etc.,usque ad,ut quae Deo placita sunt desideremus, et perficere studeamus.